pronađen 211 Rezultati za: sumus
Quodsi quaerentes iustificari in Christo, inventi sumus et ipsi peccatores, numquid Christus peccati minister est? Absit! (Epistula ad Galatas 2, 17)
at ubi venit fides, iam non sumus sub paedagogo. (Epistula ad Galatas 3, 25)
Itaque, fratres, non sumus ancillae filii sed liberae. (Epistula ad Galatas 4, 31)
in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, (Epistula ad Ephesios 1, 11)
in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in concupiscentiis carnis nostrae, facientes voluntates carnis et cogitationum, et eramus natura filii irae, sicut et ceteri. (Epistula ad Ephesios 2, 3)
Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Iesu in opera bona, quae praeparavit Deus, ut in illis ambulemus. (Epistula ad Ephesios 2, 10)
Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra. (Epistula ad Ephesios 4, 25)
quia membra sumus corporis eius. (Epistula ad Ephesios 5, 30)
Nos enim sumus circumcisio, qui Spiritu Dei servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes, (Epistula ad Philippenses 3, 3)
sed sicut probati sumus a Deo, ut crederetur nobis evangelium, ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 4)
cum possemus oneri esse ut Christi apostoli, sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos; (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 7)
deprecantes vos et consolantes testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocat vos in suum regnum et gloriam. (Epistula I ad Thessalonicenses 2, 12)