pronađen 1009 Rezultati za: sub
Mulier in tranquillitate discat cum omni subiectione; (Epistula I ad Timotheum 2, 11)
suae domui bene praepositum, filios habentem in subiectione cum omni castitate (Epistula I ad Timotheum 3, 4)
in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est. (Epistula I ad Timotheum 5, 10)
Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat. (Epistula I ad Timotheum 5, 16)
Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus. (Epistula I ad Timotheum 5, 19)
Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur; (Epistula I ad Timotheum 5, 24)
Quicumque sunt sub iugo, servi dominos suos omni honore di gnos arbitrentur, ne nomen Dei et doctrina blasphemetur. (Epistula I ad Timotheum 6, 1)
Praecipio tibi coram Deo, qui vivificat omnia, et Christo Iesu, qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionem, (Epistula I ad Timotheum 6, 13)
Haec commone testificans coram Deo verbis non contendere: in nihil utile est, nisi ad subversionem audientium. (Epistula II ad Timotheum 2, 14)
qui circa veritatem aberraverunt dicentes resurrectionem iam factam, et subvertunt quorundam fidem. (Epistula II ad Timotheum 2, 18)
si quis sine crimine est, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae aut non subiectos. (Epistula ad Titum 1, 6)
Sunt enim multi et non subiecti, vaniloqui et seductores, maxime qui de circumcisione sunt, (Epistula ad Titum 1, 10)