pronađen 235 Rezultati za: sine amore

  • Sine pedibus, in umeris portantur, ostentantes ignobilitatem suam hominibus; confunduntur et, qui excolunt ea, (Liber Baruch 6, 25)

  • In filios Assyriorum amore exarsit: duces et magistratus, bellatores indutos veste pretiosa, equites, qui vectabantur equis, adulescentes cuncti desiderabiles. (Prophetia Ezechielis 23, 12)

  • et dices: “Ascendam ad terram absque muro, veniam ad quiescentes habitantesque secure; hi omnes habitant sine muro, vectes et portae non sunt eis”; (Prophetia Ezechielis 38, 11)

  • Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos; (Prophetia Danielis 2, 34)

  • Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius”. (Prophetia Danielis 2, 45)

  • et secundum sapientiam suam prosperabitur dolus in manu eius, et in corde suo magnificabitur et in tranquillitate occidet plurimos et contra principem principum consurget et sine manu conteretur. (Prophetia Danielis 8, 25)

  • Erant ergo ambo vulnerati amore eius nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum; (Prophetia Danielis 13, 10)

  • Et erit numerus filiorum Israel quasi arena maris, quae sine mensura est et non numerabitur. Et erit: in loco, ubi dicebatur eis: “Non populus meus vos”, dicetur eis: “Filii Dei viventis”. (Prophetia Osee 2, 1)

  • Quia dies multos sedebunt filii Israel sine rege et sine principe et sine sacrificio et sine lapide et sine ephod et sine theraphim. (Prophetia Osee 3, 4)

  • “Da eis, Domine! Quid dabis eis? Da eis vulvam sine liberis et ubera arentia!”. (Prophetia Osee 9, 14)

  • Unusquisque fratrem suum non coarctat, singuli in calle suo ambulant, per media tela prorumpunt sine intermissione. (Prophetia Ioel 2, 8)

  • Numquid non tenebrae dies Domini et non lux? Et caligo sine splendore in ea? (Prophetia Amos 5, 20)


“Devo fazer somente a vontade de Deus e, se lhe agrado, o restante não conta.” São Padre Pio de Pietrelcina