pronađen 83 Rezultati za: similis
Similis est dilectus meus capreae hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. (Canticum Canticorum 2, 9)
antequam aspiret dies, et festinent umbrae. Revertere; similis esto, dilecte mi, capreae hinnuloque cervorum super montes Bether. (Canticum Canticorum 2, 17)
Sum quidem et ego mortalis homo similis omnibus et ex genere terreni illius, qui prior factus est, et in ventre matris figuratus sum caro; (Liber Sapientiae 7, 1)
Unus autem introitus est omnibus ad vitam, et similis exitus. (Liber Sapientiae 7, 6)
Ne derelinquas amicum antiquum: novus enim non erit similis illi. (Liber Ecclesiasticus 9, 14)
Universi respondebunt et dicent tibi: “Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es”. (Liber Isaiae 14, 10)
ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo”. (Liber Isaiae 14, 14)
Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis. (Liber Isaiae 44, 7)
Recordamini prioris saeculi, quoniam ego sum Deus, et non est ultra Deus, nec est similis mei. (Liber Isaiae 46, 9)
Non est similis tui, Domine; magnus es tu, et magnum nomen tuum in fortitudine. (Liber Ieremiae 10, 6)
Quis non timebit te, o rex gentium? Te enim decet, quoniam inter cunctos sapientes gentium et in universis regnis earum nullus est similis tui. (Liber Ieremiae 10, 7)
Non est his similis pars Iacob: qui enim formavit omnia, ipse est, et Israel tribus hereditatis eius, Dominus exercituum nomen illi. (Liber Ieremiae 10, 16)