pronađen 153 Rezultati za: semper

  • Ecce in manibus meis descripsi te; muri tui coram me semper. (Liber Isaiae 49, 16)

  • Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. (Liber Isaiae 58, 11)

  • populus, qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper, qui immolant in hortis et sacrificant super lateres, (Liber Isaiae 65, 3)

  • Sicut effluere facit cisterna aquam suam, sic illa effluere facit malitiam suam; violentia et vastitas auditur in ea, coram me semper afflictio et plaga. (Liber Ieremiae 6, 7)

  • Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa; et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo? (Liber Ieremiae 49, 19)

  • Ecce quasi leo ascendet de silva condensa Iordanis ad prata semper virentia, quia subito currere faciam eos ex illa et, qui erit electus, illum praeponam ei. Quis enim similis mei? Et quis vocabit me in iudicium? Et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo?”. (Liber Ieremiae 50, 44)

  • Et mutavit vestimenta carceris eius, et comedebat panem coram eo semper cunctis diebus vitae suae. (Liber Ieremiae 52, 33)

  • Nunc ergo repellant procul fornicationem suam et cadavera regum suorum a me, et habitabo in medio eorum semper. (Prophetia Ezechielis 43, 9)

  • Et agnum anniculum immaculatum facies holocaustum cotidie Domino; semper mane facies illud. (Prophetia Ezechielis 46, 13)

  • Tunc rex praecepit, et adduxerunt Danielem et miserunt eum in lacum leonum. Dixitque rex Danieli: “Deus tuus, quem colis semper, ipse liberet te”. (Prophetia Danielis 6, 17)

  • appropinquansque lacui Danielem voce lacrimabili inclamavit et affatus est Danielem: “Daniel, serve Dei viventis, Deus tuus, cui tu servis semper, putasne valuit liberare te a leonibus?”. (Prophetia Danielis 6, 21)

  • Contemnebant autem, quia fecerant sub mensa absconditum introitum et per illum ingrediebantur semper et devorabant ea. (Prophetia Danielis 14, 13)


“De todos os que vierem pedir meu auxílio, nunca perderei nenhum!” São Padre Pio de Pietrelcina