pronađen 41 Rezultati za: semel
“Obsecro, inquit, ne irascatur Dominus meus, si loquar adhuc semel. Si forte inventi fuerint ibi decem?”. Dixit: “Non delebo propter decem”. (Liber Genesis 18, 32)
Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino”. (Liber Exodus 30, 10)
Eritque hoc vobis legitimum sempiternum, ut expietis filios Israel a cunctis peccatis eorum semel in anno”. Fecit igitur, sicut praeceperat Dominus Moysi. (Liber Leviticus 16, 34)
Omne anathema, quod aliquis vir consecrat Domino de omni possessione sua, sive homo fuerit sive animal sive ager, non veniet nec redimi poterit; quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum erit Domino. (Liber Leviticus 27, 28)
Si semel clangueris, venient ad te principes et capita congregationis Israel; (Liber Numeri 10, 4)
Si maritum habuerit et voverit aliquid, aut semel de ore eius verbum egrediens animam eius ligaverit iuramento, (Liber Numeri 30, 7)
Circuite urbem cuncti bellatores semel per diem: sic facietis sex diebus. (Liber Iosue 6, 3)
Circuieruntque civitatem secundo die semel et reversi sunt in castra; sic fecerunt sex diebus. (Liber Iosue 6, 14)
Dixitque rursus ad Deum: “Ne irascatur furor tuus contra me, si adhuc semel tentavero signum quaerens in vellere. Oro, ut solum vellus siccum sit, et omnis terra rore madens”. (Liber Iudicum 6, 39)
Videns illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philisthinorum atque mandavit: “Ascendite adhuc semel, quia nunc mihi aperuit totum cor suum”. Qui ascenderunt, assumpta pecunia, quam promiserant. (Liber Iudicum 16, 18)
et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin et Gabaa exercitum produxerunt. (Liber Iudicum 20, 30)
Dixitque Abisai ad David: “Conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas; nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit”. (Liber I Samuelis 26, 8)