pronađen 30 Rezultati za: secus

  • Feceruntque duos anulos aureos, quos posuerunt in duabus fasciis umeralibus ephod deorsum in latere eius anteriore secus iuncturam eius super balteum ephod. (Liber Exodus 39, 20)

  • Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in ramis meis. (Liber Iob 29, 19)

  • Et erit tamquam lignum plantatum secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo; et folium eius non defluet, et omnia, quaecumque faciet, prosperabuntur. (Liber Psalmorum 1, 3)

  • Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquae, statuit scribas populi secus torrentem et mandavit eis dicens: “Neminem hominum reliqueritis, sed veniant omnes in proelium”. (Liber I Maccabaeorum 5, 42)

  • Et munivit montem templi, qui erat secus arcem, et habitavit ibi ipse et qui cum eo erant. (Liber I Maccabaeorum 13, 53)

  • Quod cum certissime cognovisset Onias, arguebat eum, ipse in loco tuto se continens in Daphne secus Antiochiam. (Liber II Maccabaeorum 4, 33)

  • Quam ob causam multos quidem vulneraverunt, quosdam autem et prostraverunt, omnes vero in fugam compulerunt; ipsum vero sacrilegum secus aerarium interfecerunt. (Liber II Maccabaeorum 4, 42)

  • factum est verbum Domini ad Ezechielem filium Buzi, sacerdotem, in terra Chaldaeorum secus flumen Chobar, et facta est super eum ibi manus Domini. (Prophetia Ezechielis 1, 3)

  • In illo die exiens Iesus de domo sedebat secus mare; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 1)

  • Et dum seminat, quaedam ceciderunt secus viam, et venerunt volucres et comederunt ea. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 4)

  • Omnis, qui audit verbum regni et non intellegit, venit Malus et rapit, quod seminatum est in corde eius; hic est, qui secus viam seminatus est. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 19)

  • quam, cum impleta esset, educentes secus litus et sedentes collegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 48)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina