pronađen 2604 Rezultati za: rem
et cauda eius trahit tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut, cum peperisset, filium eius devoraret. (Apocalypsis Ioannis 12, 4)
Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum. (Apocalypsis Ioannis 12, 13)
Et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen, ut eam faceret trahi a flumine. (Apocalypsis Ioannis 12, 15)
Et adiuvit terra mulierem, et aperuit terra os suum et absorbuit flumen, quod misit draco de ore suo. (Apocalypsis Ioannis 12, 16)
Et iratus est draco in mulierem et abiit facere proelium cum reliquis de semine eius, qui custodiunt mandata Dei et habent testimonium Iesu. (Apocalypsis Ioannis 12, 17)
Si quis habet aurem, audiat: (Apocalypsis Ioannis 13, 9)
Et facit omnes pusillos et magnos et divites et pauperes et liberos et servos accipere characterem in dextera manu sua aut in frontibus suis, (Apocalypsis Ioannis 13, 16)
et ne quis possit emere aut vendere, nisi qui habet characterem, nomen bestiae aut numerum nominis eius. (Apocalypsis Ioannis 13, 17)
Et alius angelus tertius secutus est illos dicens voce magna: “Si quis adoraverit bestiam et imaginem eius et acceperit characterem in fronte sua aut in manu sua, (Apocalypsis Ioannis 14, 9)
Et fumus tormentorum eorum in saecula saeculorum ascendit, nec habent requiem die ac nocte, qui adoraverunt bestiam et imaginem eius, et si quis acceperit characterem nominis eius”. (Apocalypsis Ioannis 14, 11)
Et abiit primus et effudit phialam suam in terram; et factum est vulnus saevum ac pessimum in homines, qui habebant characterem bestiae, et eos, qui adorabant imaginem eius. (Apocalypsis Ioannis 16, 2)
Et septimus effudit phialam suam in aerem; et exivit vox magna de templo a throno dicens: “Factum est!”. (Apocalypsis Ioannis 16, 17)