pronađen 241 Rezultati za: regnum Dei
Haec autem illis audientibus, adiciens dixit parabolam, eo quod esset prope Ierusalem, et illi existimarent quod confestim regnum Dei manifestaretur. (Evangelium secundum Lucam 19, 11)
Dixit ergo: “Homo quidam nobilis abiit in regionem longinquam accipere sibi regnum et reverti. (Evangelium secundum Lucam 19, 12)
Tunc dicebat illis: “Surget gens contra gentem, et regnum adversus regnum; (Evangelium secundum Lucam 21, 10)
Ita et vos, cum videritis haec fieri, scitote quoniam prope est regnum Dei. (Evangelium secundum Lucam 21, 31)
Dico enim vobis: Non bibam amodo de generatione vitis, donec regnum Dei veniat”. (Evangelium secundum Lucam 22, 18)
et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, (Evangelium secundum Lucam 22, 29)
Et dicebat: “Iesu, memento mei, cum veneris in regnum tuum”. (Evangelium secundum Lucam 23, 42)
Chic non consenserat consilio et actibus eorum — ab Arimathaea civitate Iudaeorum, qui exspectabat regnum Dei, (Evangelium secundum Lucam 23, 51)
Respondit Iesus et dixit ei: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit desuper, non potest videre regnum Dei”. (Evangelium secundum Ioannem 3, 3)
Respondit Iesus: “Amen, amen dico tibi: Nisi quis natus fuerit ex aqua et Spiritu, non potest introire in regnum Dei. (Evangelium secundum Ioannem 3, 5)
Respondit Iesus: “Regnum meum non est de mundo hoc; si ex hoc mundo esset regnum meum, ministri mei decertarent, ut non traderer Iudaeis; nunc autem meum regnum non est hinc”. (Evangelium secundum Ioannem 18, 36)
Igitur qui convenerant, interrogabant eum dicentes: “Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israeli?”. (Actus Apostolorum 1, 6)