pronađen 449 Rezultati za: quibus

  • Et constituti sunt de populo duo senes iudices in anno illo, de quibus locutus est Dominus quia egressa est iniquitas de Babylone a senibus iudicibus, qui videbantur regere populum. (Prophetia Danielis 13, 5)

  • et corrumpam vineam eius et ficum eius, de quibus dixit: “Mercedes hae meae sunt, quas dederunt mihi amatores mei”. Et ponam eas in saltum, et comedet illas bestia agri. (Prophetia Osee 2, 14)

  • Et visitabo super eam dies Baalim, quibus accendebat incensum et ornabatur inaure sua et monili suo et ibat post amatores suos, sed mei obliviscebatur, dicit Dominus. (Prophetia Osee 2, 15)

  • Ubinam est rex tuus, ut salvet te in omnibus urbibus tuis, et iudices tui, de quibus dixisti: “Da mihi regem et principes”? (Prophetia Osee 13, 10)

  • Dixi: Nunc timebis me, suscipies disciplinam! Et non evanescent ab oculis eius omnia, in quibus visitavi eam. Verumtamen acceleraverunt corrumpere omnes actiones suas. (Prophetia Sophoniae 3, 7)

  • In die illa non confunderis super cunctis actionibus tuis, quibus praevaricata es in me; quia tunc auferam de medio tui magniloquos superbos tuos, et non adicies exaltari amplius in monte sancto meo. (Prophetia Sophoniae 3, 11)

  • Et respondit angelus Domini et dixit: “Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem et urbium Iudae, quibus iratus es? Iste septuagesimus annus est!”. (Prophetia Zachariae 1, 12)

  • Nolite ergo assimilari eis; scit enim Pater vester, quibus opus sit vobis, antequam petatis eum. (Evangelium secundum Matthaeum 6, 8)

  • Tunc coepit exprobrare civitatibus, in quibus factae sunt plurimae virtutes eius, quia non egissent paenitentiam: (Evangelium secundum Matthaeum 11, 20)

  • Ait: “Etiam”. Et cum intrasset domum, praevenit eum Iesus dicens: “Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum vel censum? A filiis suis an ab alienis?”. (Evangelium secundum Matthaeum 17, 25)

  • Qui dixit eis: “Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 11)

  • Ait illis: “Calicem quidem meum bibetis, sedere autem ad dexteram meam et sinistram non est meum dare illud, sed quibus paratum est a Patre meo”. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 23)


“O amor nada mais é do que o brilho de Deus nos homens”. São Padre Pio de Pietrelcina