pronađen 1104 Rezultati za: quam

  • Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, qui sunt inter vos, non altius sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei. (Epistula ad Romanos 12, 3)

  • Et hoc scientes tempus, quia hora est iam vos de somno surgere; nunc enim propior est nobis salus quam cum credidimus. (Epistula ad Romanos 13, 11)

  • Tu, quam fidem habes, penes temetipsum habe coram Deo. Beatus, qui non iudicat semetipsum in eo quod probat. (Epistula ad Romanos 14, 22)

  • Rogo autem vos, fratres, ut observetis eos, qui dissensiones et offendicula praeter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis; (Epistula ad Romanos 16, 17)

  • sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam praedestinavit Deus ante saecula in gloriam nostram, (Epistula I ad Corinthios 2, 7)

  • quam nemo principum huius saeculi cognovit; si enim cognovissent, numquam Dominum gloriae crucifixissent. (Epistula I ad Corinthios 2, 8)

  • quod si non se continent, nubant. Melius est enim nubere quam uri. (Epistula I ad Corinthios 7, 9)

  • Ego autem nullo horum usus sum. Non scripsi autem haec, ut ita fiant in me; bonum est enim mihi magis mori quam ut gloriam meam quis evacuet. (Epistula I ad Corinthios 9, 15)

  • Volo autem omnes vos loqui linguis, magis autem prophetare; maior autem est qui prophetat, quam qui loquitur linguis, nisi forte interpretetur, ut ecclesia aedificationem accipiat. (Epistula I ad Corinthios 14, 5)

  • sed in ecclesia volo quinque verba sensu meo loqui, ut et alios instruam, quam decem milia verborum in lingua. (Epistula I ad Corinthios 14, 19)

  • deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul, ex quibus plures manent usque adhuc, quidam autem dormierunt; (Epistula I ad Corinthios 15, 6)

  • Cotidie morior, utique per vestram gloriationem, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro! (Epistula I ad Corinthios 15, 31)


“A maior alegria de um pai é que os filhos se amem, formem um só coração e uma só alma. Não fostes vós que me escolhestes, mas o pai celeste que, na minha primeira missa, me fez ver todos os filhos que me confiava”.(P.e Pio) São Padre Pio de Pietrelcina