pronađen 43 Rezultati za: purpura

  • Byssus varia texta de Aegypto erat tibi in velum, ut poneretur in malo, hyacinthus et purpura de insulis Elisa facta sunt operimentum tuum. (Prophetia Ezechielis 27, 7)

  • Exclamavit itaque rex fortiter, ut introducerent magos, Chaldaeos et haruspices; et proloquens rex ait sapientibus Babylonis: “Quicumque legerit scripturam hanc et interpretationem eius manifestam mihi fecerit, purpura vestietur et torquem auream habebit in collo et tertius in regno meo dominabitur”. (Prophetia Danielis 5, 7)

  • Porro ego audivi de te quod possis obscura interpretari et ligata dissolvere; si ergo vales scripturam legere et interpretationem eius indicare mihi, purpura vestieris et torquem auream circa collum tuum habebis et tertius in regno meo princeps eris”. (Prophetia Danielis 5, 16)

  • Tunc, iubente Balthasar, indutus est Daniel purpura, et circumdata est torques aurea collo eius, et praedicatum est de eo quod haberet potestatem tertius in regno suo. (Prophetia Danielis 5, 29)

  • Homo quidam erat dives et induebatur purpura et bysso et epulabatur cotidie splendide. (Evangelium secundum Lucam 16, 19)

  • Et mulier erat circumdata purpura et coccino, et inaurata auro et lapide pretioso et margaritis, habens poculum aureum in manu sua plenum abominationibus et immunditiis fornicationis eius; (Apocalypsis Ioannis 17, 4)

  • dicentes: “Vae, vae, civitas illa magna, quae amicta erat byssino et purpura et cocco, et deaurata auro et lapide pretioso et margarita, (Apocalypsis Ioannis 18, 16)


“A mansidão reprime a ira.” São Padre Pio de Pietrelcina