pronađen 108 Rezultati za: prophetam Nathan

  • misitque cum eo Sadoc sacerdotem et Nathan prophetam et Banaiam filium Ioiadae et Cherethi et Phelethi, et imposuerunt eum super mulam regis; (Liber I Regum 1, 44)

  • unxeruntque eum Sadoc sacerdos et Nathan propheta regem in Gihon. Et ascenderunt inde laetantes, et insonuit civitas; haec est vox, quam audistis. (Liber I Regum 1, 45)

  • Azarias filius Nathan super praefectos; Zabud filius Nathan sacerdos amicus regis; (Liber I Regum 4, 5)

  • Cumque sederent ad mensam, factus est sermo Domini ad prophetam, qui reduxerat eum, (Liber I Regum 13, 20)

  • et Iehu filium Namsi unges regem super Israel; Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te. (Liber I Regum 19, 16)

  • Quae ait ad dominam suam: “Utinam esset dominus meus ad prophetam, qui est in Samaria! Profecto curaret eum a lepra, quam habet”. (Liber II Regum 5, 3)

  • Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: “Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel”. (Liber II Regum 5, 8)

  • Ipse restituit terminos Israel ab introitu Emath usque ad mare Arabae iuxta sermonem Domini, Dei Israel, quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam, qui erat de Gethhepher. (Liber II Regum 14, 25)

  • Et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Isaiam prophetam filium Amos. (Liber II Regum 19, 2)

  • Eththei autem genuit Nathan, et Nathan genuit Zabad; (Liber I Paralipomenon 2, 36)

  • Porro in Ierusalem nati sunt ei filii: Samua et Sobab et Nathan et Salomon, quattuor de Bethsabee filia Ammiel; (Liber I Paralipomenon 3, 5)

  • Ioel frater Nathan, Mibahar filius Agarai, (Liber I Paralipomenon 11, 38)


“Deus é servido apenas quando é servido de acordo com a Sua vontade.” São Padre Pio de Pietrelcina