pronađen 15 Rezultati za: poterimus
Locutusque est ad eos: “Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit?”. (Liber Genesis 41, 38)
Cui Iudas: “Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum tuorum; en omnes servi sumus domini mei, et nos et apud quem inventus est scyphus”. (Liber Genesis 44, 16)
Cui diximus: "Ire non possumus. Si frater noster minimus descenderit nobiscum, proficiscemur simul; alioquin, illo absente, non poterimus videre faciem viri". (Liber Genesis 44, 26)
Inter haec Chaleb compescens murmur populi, qui oriebatur contra Moysen, ait: “Ascendamus et possideamus terram, quoniam poterimus obtinere eam”. (Liber Numeri 13, 30)
Et congregaverunt Moyses et Aaron populum ante petram, dixitque eis: “Audite, rebelles; num de petra hac vobis aquam poterimus eicere?”. (Liber Numeri 20, 10)
Qui surrexit nocte et ait ad servos suos: “Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes: “Cum egressi fuerint de civitate, capiemus eos viventes, et tunc civitatem ingredi poterimus””. (Liber II Regum 7, 12)
Dixit autem Iudas: “Debilitata est fortitudo portantis, et humus nimia est; et nos non poterimus aedificare murum”. (Liber Nehemiae 4, 4)
Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam dixerunt Iudae: “Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie?”. (Liber I Maccabaeorum 3, 17)
Quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu adiuves nos?”. (Liber I Maccabaeorum 3, 53)
Et ait Timotheus principibus exercitus sui: “Cum appropinquaverit Iudas et exercitus eius ad torrentem aquae, si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum, quia potens poterit adversum nos; (Liber I Maccabaeorum 5, 40)
si vero timuerit transire et posuerit castra ultra flumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum”. (Liber I Maccabaeorum 5, 41)
et dissolutus est. Et dixit his, qui residui erant: “Surgamus et ascendamus ad adversarios nostros, si poterimus pugnare adversus eos”. (Liber I Maccabaeorum 9, 8)