pronađen 587 Rezultati za: populus hostibus

  • Iste est populus, quem transtulit Nabuchodonosor: in anno septimo, Iudaeos tria millia et viginti tres; (Liber Ieremiae 52, 28)

  • ZAIN. Recordata est Ierusalem dierum afflictionis suae et peregrinationis, omnium desiderabilium suorum, quae habuerat a diebus antiquis, cum caderet populus eius in manu hostili, et non esset auxiliator; viderunt eam hostes et deriserunt interitum eius. (Lamentationes 1, 7)

  • CAPH. Omnis populus eius gemens et quaerens panem; dederunt pretiosa quaeque pro cibo ad refocillandam animam. “Vide, Domine, et considera, quoniam facta sum vilis! (Lamentationes 1, 11)

  • quia scivi quod me non audient, quia populus est dura cervice. Et convertentur ad cor suum in terra captivitatis suae (Liber Baruch 2, 30)

  • Regi autem et hostibus non resistent. Quomodo ergo aestimandum est aut recipiendum quia dii sunt? (Liber Baruch 6, 55)

  • Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio. (Prophetia Ezechielis 22, 29)

  • Et dixit ad me populus: “Quare non indicas nobis, quid ista significent, quae tu facis?”. (Prophetia Ezechielis 24, 19)

  • Ipse et populus eius cum eo violentissimi gentium adducentur ad disperdendam terram; et evaginabunt gladios suos super Aegyptum et implebunt terram interfectis. (Prophetia Ezechielis 30, 11)

  • “Fili ho minis, loquere ad filios populi tui et dices ad eos: Terra, cum induxero super eam gladium, et tulerit populus terrae virum unum de finibus suis et constituerit eum sibi speculatorem, (Prophetia Ezechielis 33, 2)

  • Quod si speculator viderit gladium venientem et non insonuerit bucina, et populus non se custodierit; veneritque gladius et tulerit de eis animam: ille quidem in iniquitate sua captus est, sanguinem autem eius de manu speculatoris requiram. (Prophetia Ezechielis 33, 6)

  • Et veniunt ad te quasi si conveniat populus, et sedent coram te populus meus; et audiunt sermones tuos et non faciunt eos, quia quasi amatores loquuntur, et avaritiam suam sequitur cor eorum. (Prophetia Ezechielis 33, 31)

  • et scient quia ego Dominus Deus eorum cum eis, et ipsi populus meus domus Israel, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 34, 30)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina