pronađen 17 Rezultati za: permanebit
Dixitque Deus: “Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est; eruntque dies illius centum viginti annorum”. (Liber Genesis 6, 3)
Qui supra uxorem filiam duxerit matrem eius, scelus operatus est: vivus ardebit cum eis, nec permanebit tantum nefas in medio vestri. (Liber Leviticus 20, 14)
non permanebit cadaver eius in ligno; sed in eadem die sepelietur, quia maledictus a Deo est, qui pendet in ligno; et nequaquam contaminabis terram tuam, quam Dominus Deus tuus dederit tibi in possessionem. (Liber Deuteronomii 21, 23)
Non fuerunt reliquiae de cibo eius, et propterea nihil permanebit de bonis eius. (Liber Iob 20, 21)
Et homo, cum sit in honore, non permanebit; comparatus est iumentis, quae pereunt, et similis factus est illis. (Liber Psalmorum 49, 13)
Et permanebit cum sole et ante lunam in generatione et generationem. (Liber Psalmorum 72, 5)
Sit nomen eius benedictum in saecula, ante solem permanebit nomen eius. Et benedicentur in ipso omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. (Liber Psalmorum 72, 17)
Subvertuntur impii et iam non sunt, domus autem iustorum permanebit. (Liber Proverbiorum 12, 7)
Multae cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini permanebit. (Liber Proverbiorum 19, 21)
Qui audit illam, iudicabit gentes; et, qui intuetur illam, permanebit confidens. (Liber Ecclesiasticus 4, 16)
Est enim amicus secundum opportunitatem suam et non permanebit in die tribulationis. (Liber Ecclesiasticus 6, 8)
Est autem amicus socius mensae et non permanebit in die necessitatis; (Liber Ecclesiasticus 6, 10)