pronađen 20 Rezultati za: patria
facto itaque clamore et tumultu, patria voce omnipotentem Dominum benedicebant. (Liber II Maccabaeorum 15, 29)
Ab uno sensato inhabitabitur patria, tribus autem impiorum deseretur. (Liber Ecclesiasticus 16, 5)
et accinctos balteis renes, et tiaras defluentes in capitibus eorum; aspectus essedariorum omnibus, similitudo filiorum Babylonis, quorum patria Chaldaea. (Prophetia Ezechielis 23, 15)
Et scandalizabantur in eo. Iesus autem dixit eis: “Non est propheta sine honore nisi in patria et in domo sua”. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 57)
Et dicebat eis Iesus: “Non est propheta sine honore nisi in patria sua et in cognatione sua et in domo sua”. (Evangelium secundum Marcum 6, 4)
Et ait illis: “Utique dicetis mihi hanc similitudinem: “Medice, cura teipsum; quanta audivimus facta in Capharnaum, fac et hic in patria tua””. (Evangelium secundum Lucam 4, 23)
Ait autem: “Amen dico vobis: Nemo propheta acceptus est in patria sua. (Evangelium secundum Lucam 4, 24)
ipse enim Iesus testimonium perhibuit, quia propheta in sua patria honorem non habet. (Evangelium secundum Ioannem 4, 44)