pronađen 84 Rezultati za: panes

  • Non recogitant in corde suo, scientia et intellegentia carent, ut dicant: “Medietatem eius combussi igne et coxi super carbones eius panes, coxi carnes et comedi et de reliquo eius abominationem faciam; ante truncum ligni procidam?”. (Liber Isaiae 44, 19)

  • Praecepit ergo rex Sedecias, ut traderetur Ieremias in vestibulo custodiae, et daretur ei torta panis cotidie ex vico Pistorum, donec consumerentur omnes panes de civitate. Et mansit Ieremias in vestibulo custodiae. (Liber Ieremiae 37, 21)

  • “Domine mi rex, malefecerunt viri isti omnia, quaecumque perpetrarunt contra Ieremiam prophetam, mittentes eum in lacum, ut moriatur ibi fame; non sunt enim panes ultra in civitate”. (Liber Ieremiae 38, 9)

  • Et factum est in mense septi mo, venit Ismael filius Nathaniae filii Elisama de semine regali et optimates regis et decem viri cum eo ad Godoliam filium Ahicam in Maspha; et comederunt ibi panes simul in Maspha. (Liber Ieremiae 41, 1)

  • Et tu sume tibi frumentum et hordeum et fabam et lentem et milium et far et mittes ea in vas unum et facies tibi panes numero dierum, quibus recumbes super latus tuum: trecentis et nonaginta diebus comedes illud. (Prophetia Ezechielis 4, 9)

  • Erat autem Abacuc propheta in Iudaea et ipse coxerat pulmentum et intriverat panes in alveolo et ibat in campum, ut ferret messoribus. (Prophetia Danielis 14, 33)

  • quia fornicata est mater eorum, turpiter egit, quae concepit eos; quia dixit: “Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi et aquas meas, lanam meam et linum meum, oleum meum et potum meum”. (Prophetia Osee 2, 7)

  • Et accedens tentator dixit ei: “Si Filius Dei es, dic, ut lapides isti panes fiant”. (Evangelium secundum Matthaeum 4, 3)

  • Quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit, quod non licebat ei edere neque his, qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus? (Evangelium secundum Matthaeum 12, 4)

  • Illi autem dicunt ei: “Non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces”. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 17)

  • Et cum iussisset turbas discumbere supra fenum, acceptis quinque panibus et duobus piscibus, aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes, discipuli autem turbis. (Evangelium secundum Matthaeum 14, 19)

  • Et dicunt ei discipuli: “Unde nobis in deserto panes tantos, ut saturemus turbam tantam?”. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 33)


“O trabalho é tão sagrado como a oração”. São Padre Pio de Pietrelcina