pronađen 2688 Rezultati za: ori
Novi opera tua et caritatem et fidem et ministerium et patientiam tuam et opera tua novissima plura prioribus. (Apocalypsis Ioannis 2, 19)
Esto vigilans et confirma cetera, quae moritura erant, non enim invenio opera tua plena coram Deo meo; (Apocalypsis Ioannis 3, 2)
Et cum darent illa animalia gloriam et honorem et gratiarum actionem sedenti super thronum, viventi in saecula saeculorum, (Apocalypsis Ioannis 4, 9)
“Dignus es, Domine et Deus noster, accipere gloriam et honorem et virtutem, quia tu creasti omnia, et propter voluntatem tuam erant et creata sunt”. (Apocalypsis Ioannis 4, 11)
Et vidi in dextera sedentis super thronum librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. (Apocalypsis Ioannis 5, 1)
Et unus de senioribus dicit mihi: “Ne fleveris; ecce vicit leo de tribu Iudae, radix David, aperire librum et septem signacula eius”. (Apocalypsis Ioannis 5, 5)
dicentium voce magna: “Dignus est Agnus, qui occisus est, accipere virtutem et divitias et sapientiam et fortitudinem et honorem et gloriam et benedictionem”. (Apocalypsis Ioannis 5, 12)
Et omnem creaturam, quae in caelo est et super terram et sub terra et super mare et quae in eis omnia, audivi dicentes: “Sedenti super thronum et Agno benedictio et honor et gloria et potestas in saecula saeculorum”. (Apocalypsis Ioannis 5, 13)
dicens: “Nolite nocere terrae neque mari neque arboribus, quoadusque signemus servos Dei nostri in frontibus eorum”. (Apocalypsis Ioannis 7, 3)
dicentes: “Amen! Benedictio et gloria et sapientia et gratiarum actio et honor et virtus et fortitudo Deo nostro in saecula saeculorum. Amen”. (Apocalypsis Ioannis 7, 12)
Et respondit unus de senioribus dicens mihi: “Hi, qui amicti sunt stolis albis, qui sunt et unde venerunt?”. (Apocalypsis Ioannis 7, 13)
Et in diebus illis quaerent homines mortem et non invenient eam; et desiderabunt mori, et fugit mors ab ipsis. (Apocalypsis Ioannis 9, 6)