pronađen 45 Rezultati za: operatur
Ecce haec omnia operatur Deus duobus, tribus vicibus cum homine, (Liber Iob 33, 29)
Vere enim Deus non operatur malum, nec Omnipotens subvertet iudicium. (Liber Iob 34, 12)
Qui ingreditur sine macula et operatur iustitiam, qui loquitur veritatem in corde suo, (Liber Psalmorum 15, 2)
Quasi per risum stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentiae. (Liber Proverbiorum 10, 23)
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur vana, vecors est. (Liber Proverbiorum 12, 11)
Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae. (Liber Proverbiorum 21, 24)
Lingua fallax non amat veritatem, et os lubricum operatur ruinas. (Liber Proverbiorum 26, 28)
Qui operatur terram suam, satiabitur panibus; qui autem sectatur otium, replebitur egestate. (Liber Proverbiorum 28, 19)
Quid lucri habet, qui operatur, de labore suo? (Liber Ecclesiastes 3, 9)
Et, si divitiae sunt desiderabilis possessio in vita, quid sapientia locupletius, quae operatur omnia? (Liber Sapientiae 8, 5)
Si autem sensus operatur, quis horum, quae sunt, magis quam illa est artifex? (Liber Sapientiae 8, 6)
quoniam ignoravit, qui se finxit et qui inspiravit illi animam, quae operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. (Liber Sapientiae 15, 11)