pronađen 65 Rezultati za: nullus Noah

  • Dixitque maior ad minorem: “Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae. (Liber Genesis 19, 31)

  • Fasciculumque hyssopi tingite in sanguine, qui est in pelvi, et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem. Nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque mane. (Liber Exodus 12, 22)

  • Dixitque Moyses ad eos: “Nullus relinquat ex eo in mane”. (Liber Exodus 16, 19)

  • Videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc die sexta tribuit vobis cibos duplices; maneat unusquisque apud semetipsum, nullus egrediatur de loco suo die septimo”. (Liber Exodus 16, 29)

  • Audiens populus sermonem hunc pessimum luxit, et nullus ex more indutus est cultu suo. (Liber Exodus 33, 4)

  • Nullus ascendat tecum, nec videatur quispiam per totum montem; oves quoque et boves non pascantur e contra”. (Liber Exodus 34, 3)

  • Cum enim tulero gentes a facie tua et dilatavero terminos tuos, nullus insidiabitur terrae tuae, ascendente te et apparente in conspectu Domini Dei tui ter in anno. (Liber Exodus 34, 24)

  • Nullus hominum sit in tabernaculo conventus, quando pontifex ingreditur sanctuarium, ut expiet se et domum suam et universam congregationem Israel, donec egrediatur. (Liber Leviticus 16, 17)

  • inter quos nullus fuit eorum, qui ante numerati sunt a Moyse et Aaron in deserto Sinai: (Liber Numeri 26, 64)

  • Homicida sub testibus occidetur; ad unius testimonium nullus ad mortem condemnabitur. (Liber Numeri 35, 30)

  • Tradetque reges eorum in manus tuas, et disperdes nomina eorum sub caelo; nullus poterit resistere tibi, donec conteras eos. (Liber Deuteronomii 7, 24)

  • populum magnum atque sublimem, filios Enacim, quos ipse nosti et audisti, quibus nullus potest ex adverso resistere. (Liber Deuteronomii 9, 2)


“A cada vitória sobre o pecado corresponde um grau de glória eterna”. São Padre Pio de Pietrelcina