pronađen 61 Rezultati za: nostram
Et non oboedivimus voci eius, ut ambularemus in praeceptis Domini, quae dedit ante faciem nostram. (Liber Baruch 2, 10)
Exaudi, Domine, orationem nostram et deprecationem nostram et eripe nos propter te et da nobis gratiam ante faciem eorum, qui nos abduxerunt, (Liber Baruch 2, 14)
Inclina, Deus meus, aurem tuam et audi; aperi oculos tuos et vide desolationem nostram et civitatem, super quam invocatum est nomen tuum; neque enim in iustificationibus nostris prosternimus preces ante faciem tuam sed in miserationibus tuis multis. (Prophetia Danielis 9, 18)
et erit iste pax. Assyrius cum venerit in terram nostram et quando calcaverit in domibus nostris, suscitabimus super eum septem pastores et octo primates hominum. (Prophetia Michaeae 5, 4)
Et pascent terram Assyriae in gladio et terram Nemrod in lanceis; et liberabit ab Assyrio, cum venerit in terram nostram et cum calcaverit in finibus nostris. (Prophetia Michaeae 5, 5)
diligit enim gentem nostram et synagogam ipse aedificavit nobis”. (Evangelium secundum Lucam 7, 5)
Coeperunt autem accusare illum dicentes: “Hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dare Caesari et dicentem se Christum regem esse”. (Evangelium secundum Lucam 23, 2)
Circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei: “Quousque animam nostram tollis? Si tu es Christus, dic nobis palam!”. (Evangelium secundum Ioannem 10, 24)
et producentes eos magistratibus dixerunt: “Hi homines conturbant civitatem nostram, cum sint Iudaei, (Actus Apostolorum 16, 20)
Adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam nostram. (Actus Apostolorum 19, 37)
qui traditus est propter delicta nostra et suscitatus est propter iustificationem nostram. (Epistula ad Romanos 4, 25)
Similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram; nam quid oremus, sicut oportet, nescimus, sed ipse Spiritus interpellat gemitibus inenarrabilibus; (Epistula ad Romanos 8, 26)