pronađen 232 Rezultati za: natus iterum
Iterum assumit eum Diabolus in montem excelsum valde et ostendit ei omnia regna mundi et gloriam eorum (Evangelium secundum Matthaeum 4, 8)
Iterum audistis quia dictum est antiquis: "Non periurabis; reddes autem Domino iuramenta tua". (Evangelium secundum Matthaeum 5, 33)
Iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritas. (Evangelium secundum Matthaeum 13, 45)
Iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congreganti; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 47)
Iterum dico vobis: Si duo ex vobis consenserint super terram de omni re, quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in caelis est. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 19)
Et iterum dico vobis: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum Dei”. (Evangelium secundum Matthaeum 19, 24)
Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam et fecit similiter. (Evangelium secundum Matthaeum 20, 5)
Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 36)
Iterum misit alios servos dicens: “Dicite invitatis: Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa, et omnia parata; venite ad nuptias”. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 4)
Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo; vae autem homini illi, per quem Filius hominis traditur! Bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 24)
Iterum secundo abiit et oravit dicens: “Pater mi, si non potest hoc transire, nisi bibam illud, fiat voluntas tua”. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 42)
Et venit iterum et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati. (Evangelium secundum Matthaeum 26, 43)