pronađen 131 Rezultati za: mendacia lingua dolus
Ruit enim Ierusalem, et Iudas concidit, quia lingua eorum et adinventiones eorum contra Dominum, ut provocarent oculos maiestatis eius. (Liber Isaiae 3, 8)
Propter hoc, sicut devorat stipulam lingua ignis, et palea flamma consumitur, sic radix eorum quasi tabes erit, et flos eorum sicut putredo ascendet; abiecerunt enim legem Domini exercituum et eloquium Sancti Israel blasphemaverunt. (Liber Isaiae 5, 24)
In die illa erunt quinque civitates in terra Aegypti loquentes lingua Chanaan et iurantes per Dominum exercituum. Civitas Solis vocabitur una. (Liber Isaiae 19, 18)
Balbis enim labiis et lingua altera loquetur ad populum istum, (Liber Isaiae 28, 11)
Ecce nomen Domini venit de longinquo, ardens furor eius, et gravis eius fragor; labia eius repleta sunt indignatione, et lingua eius quasi ignis devorans. (Liber Isaiae 30, 27)
et cor stultorum intelleget scientiam, et lingua balborum velociter loquetur et plane. (Liber Isaiae 32, 4)
Tunc saliet sicut cervus claudus, et exsultabit lingua mutorum, quia erumpent in deserto aquae, et torrentes in solitudine. (Liber Isaiae 35, 6)
Egeni et pauperes quaerunt aquas, et non sunt, lingua eorum siti aruit. Ego, Dominus, exaudiam eos, Deus Israel non derelinquam eos. (Liber Isaiae 41, 17)
In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua”. (Liber Isaiae 45, 23)
Et posuerunt sepulcrum eius cum impiis, cum divitibus tumulum eius, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore eius. (Liber Isaiae 53, 9)
Manus enim vestrae pollutae sunt sanguine, et digiti vestri iniquitate; labia vestra locuta sunt mendacium, et lingua vestra iniquitatem fatur. (Liber Isaiae 59, 3)
Iniuria super iniuriam, dolus super dolum. Renuerunt scire me”, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 9, 5)