pronađen 222 Rezultati za: meae

  • Invocavi Dominum: “Pater meus es tu, ne derelinquas me in die tribulationis meae et in tempore superborum sine adiutorio. (Liber Ecclesiasticus 51, 14)

  • Quid est quod debui ultra facere vineae meae et non feci ei? Cur exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas? (Liber Isaiae 5, 4)

  • Et nunc ostendam vobis quid ego faciam vineae meae: auferam saepem eius, et erit in direptionem; diruam maceriam eius, et erit in conculcationem. (Liber Isaiae 5, 5)

  • Dixit enim: “In fortitudine manus meae feci et in sapientia mea, prudens sum enim; et abstuli terminos populorum et scrinia eorum depraedatus sum et detraxi quasi potens in sublimi sedentes; (Liber Isaiae 10, 13)

  • Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem”. (Liber Isaiae 12, 2)

  • Tritura mea et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum, Deo Israel, annuntiavi vobis. (Liber Isaiae 21, 10)

  • Quoniam inebriatus est in caelo gladius meus: ecce super Edom descendet et super populum interfectionis meae ad iudicium. (Liber Isaiae 34, 5)

  • Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. (Liber Isaiae 38, 15)

  • Ne timeas, quia ego tecum sum; ne declines, quia ego Deus tuus: confortabo te et auxiliabor tibi et sustentabo te dextera iustitiae meae. (Liber Isaiae 41, 10)

  • Ego feci terram et hominem super eam creavi ego; manus meae tetenderunt caelos, et omni militiae eorum mandavi. (Liber Isaiae 45, 12)

  • Audite me, insulae, et attendite, populi de longe; Dominus ab utero vocavit me, de ventre matris meae recordatus est nominis mei; (Liber Isaiae 49, 1)

  • Et ponam omnes montes meos in viam, et semitae meae exaltabuntur. (Liber Isaiae 49, 11)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina