pronađen 312 Rezultati za: magna tribulatio
erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 21)
Surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 24)
et mittet angelos suos cum tuba magna, et congregabunt electos eius a quattuor ventis, a summis caelorum usque ad terminos eorum. (Evangelium secundum Matthaeum 24, 31)
Et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens: “Eli, Eli, lema sabacthani?”, hoc est: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 46)
Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 50)
Et discerpens eum spiritus immundus et exclamans voce magna exivit ab eo. (Evangelium secundum Marcum 1, 26)
et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. (Evangelium secundum Marcum 3, 8)
Et exoritur procella magna venti, et fluctus se mittebant in navem, ita ut iam impleretur navis. (Evangelium secundum Marcum 4, 37)
Et exsurgens comminatus est vento et dixit mari: “Tace, obmutesce!”. Et cessavit ventus, et facta est tranquillitas magna. (Evangelium secundum Marcum 4, 39)
et clamans voce magna dicit: “Quid mihi et tibi, Iesu, fili Dei Altissimi? Adiuro te per Deum, ne me torqueas”. (Evangelium secundum Marcum 5, 7)
erunt enim dies illi tribulatio talis, qualis non fuit ab initio creaturae, quam condidit Deus, usque nunc, neque fiet. (Evangelium secundum Marcum 13, 19)
Et hora nona exclamavit Iesus voce magna: “Heloi, Heloi, lema sabacthani?”, quod est interpretatum: “Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me?”. (Evangelium secundum Marcum 15, 34)