pronađen 246 Rezultati za: locum
Cognito autem Iudae adventu, Timotheus praemisit mulieres et filios et reliquum apparatum in locum, qui Carnion dicitur; erat enim inexpugnabile et accessu difficile praesidium propter locorum angustias. (Liber II Maccabaeorum 12, 21)
quibus velociter locum dantibus intervallo facto, venit per medium spatium vacuum. (Liber II Maccabaeorum 14, 44)
Omnes igitur in caelum benedixerunt manifestum Dominum dicentes: “Benedictus, qui locum suum incontaminatum servavit!”. (Liber II Maccabaeorum 15, 34)
Oritur sol, et occidit sol et ad locum suum anhelat ibique renascitur. (Liber Ecclesiastes 1, 5)
Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo. (Liber Ecclesiastes 1, 7)
Et omnia pergunt ad unum locum: de terra facta sunt omnia, et in terram omnia pariter revertuntur. (Liber Ecclesiastes 3, 20)
Etiamsi duobus milibus annis vixerit et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnes? (Liber Ecclesiastes 6, 6)
Si spiritus potestatem habentis ascenderit contra te, locum tuum ne dimiseris, quia lenitas faciet cessare peccata maxima. (Liber Ecclesiastes 10, 4)
aut tamquam sagittae emissae in locum destinatum: divisus aer continuo in se resolvitur, ut ignoretur transitus illius. (Liber Sapientiae 5, 12)
sed, paulatim iudicans, dabas locum paenitentiae, non ignorans quoniam nequam erat generatio eorum, et naturalis malitia ipsorum, et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum in perpetuum: (Liber Sapientiae 12, 10)
Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta castigasti attentione et remissione dans tempus et locum, per quae possent mutari a malitia, (Liber Sapientiae 12, 20)
Ab inope ne avertas oculos tuos propter iram et non des ei locum tibi retro maledicendi; (Liber Ecclesiasticus 4, 5)