pronađen 19 Rezultati za: libertatem debitum

  • Invaluit enim ipse et fratres eius et domus patris eius et expugnavit inimicos Israel ab eis; et statuerunt ei libertatem”. Et descripserunt in tabulis aereis et posuerunt in titulis in monte Sion. (Liber I Maccabaeorum 14, 26)

  • et omne debitum regis, et quae futura sunt regi ex hoc et in totum tempus, remittantur tibi. (Liber I Maccabaeorum 15, 8)

  • Et cum malo labore deum vanum fingit de eodem luto ille, qui paulo ante de terra factus fuerat, et post pusillum reducit se, unde acceptus est, repetitus animae debitum. (Liber Sapientiae 15, 8)

  • Declina pauperi sine tristitia aurem tuam et redde debitum tuum et responde illi pacifica in mansuetudine. (Liber Ecclesiasticus 4, 8)

  • Operare per servum et invenies requiem; laxa manus illi, et quaeret libertatem. (Liber Ecclesiasticus 33, 26)

  • Verbum, quod factum est ad Ieremiam a Domino, postquam percussit rex Sedecias foedus cum omni populo in Ierusalem praedicans eis libertatem, (Liber Ieremiae 34, 8)

  • Et conversi estis vos hodie et fecistis, quod rectum est in oculis meis, ut praedicaretis libertatem unusquisque ad proximum suum; et inistis pactum in conspectu meo in domo, super quam invocatum est nomen meum. (Liber Ieremiae 34, 15)

  • Propterea haec dicit Dominus: Vos non audistis me, ut praedicaretis libertatem unusquisque fratri suo et unusquisque amico suo; ecce ego praedico vobis libertatem, ait Dominus, ad gladium et pestem et famem et dabo vos in commotionem cunctis regnis terrae. (Liber Ieremiae 34, 17)

  • Misertus autem dominus servi illius dimisit eum et debitum dimisit ei. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 27)

  • Ille autem noluit, sed abiit et misit eum in carcerem, donec redderet debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 30)

  • Tunc vocavit illum dominus suus et ait illi: “Serve nequam, omne debitum illud dimisi tibi, quoniam rogasti me; (Evangelium secundum Matthaeum 18, 32)

  • Et iratus dominus eius tradidit eum tortoribus, quoadusque redderet universum debitum. (Evangelium secundum Matthaeum 18, 34)


“Deus ama quem segue o caminho da virtude.” São Padre Pio de Pietrelcina