pronađen 91 Rezultati za: ipsorum
Aures habent et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum. (Liber Psalmorum 135, 17)
Ne concedas, Domine, desideria impii; consilia eius ne perficias. Exaltant 10 caput, qui circumdant me; malitia labiorum ipsorum operiat eos. (Liber Psalmorum 140, 9)
Qui dat iumentis escam ipsorum et pullis corvorum invocantibus eum. (Liber Psalmorum 147, 9)
Et transivit ad filios Ammon et invenit manum fortem et populum copiosum et Timotheum ducem ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 5, 6)
Et declinavit Iudas in Azotum terram alienigenarum et diruit aras eorum et sculptilia deorum ipsorum succendit igne et expoliavit exuvias civitatum. Et reversus est in terram Iudae. (Liber I Maccabaeorum 5, 68)
et constituamus illis, ut ambulent in legitimis suis sicut prius; propter legitima enim ipsorum, quae dispersimus, irati sunt et fecerunt omnia haec”. (Liber I Maccabaeorum 6, 59)
“Carnes sanctorum tuorum et sanguinem ipsorum effuderunt in circuitu Ierusalem, et non erat qui sepeliret”. (Liber I Maccabaeorum 7, 17)
Et conversae sunt nuptiae in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. (Liber I Maccabaeorum 9, 41)
et percussit Odomera et fratres eius et filios Phasiron in tabernaculo ipsorum et coepit caedere et crescere in virtutibus. (Liber I Maccabaeorum 9, 66)
Et tradiderunt, qui erant in arce, Ionathae obsides, et reddidit eos parentibus ipsorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 9)
Genti Iudaeorum amicis nostris et conservantibus, quae iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent. (Liber I Maccabaeorum 11, 33)
Et viderunt, qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum et insequebantur cum eo usque Cades, usque ad castra ipsorum, et applicuerunt illic. (Liber I Maccabaeorum 11, 73)