pronađen 109 Rezultati za: invicem

  • et etiam Maspha (id est Specula), quia dixit: “Speculetur Dominus inter me et te, quando absconditi erimus ab invicem. (Liber Genesis 31, 49)

  • Audiens autem Iacob quod alimenta venderentur in Ae gypto, dixit filiis suis: “Quare aspicitis vos invicem? (Liber Genesis 42, 1)

  • et locuti sunt ad invicem: “Merito haec patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam animae illius, cum deprecaretur nos, et non audivimus. Idcirco venit super nos ista tribulatio”. (Liber Genesis 42, 21)

  • Stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israel; et erat nubes tenebrosa et illuminans noctem, ita ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerent. (Liber Exodus 14, 20)

  • Quod cum vidissent filii Israel, dixerunt ad invicem: “Manhu?” (quod significat: “Quid est hoc?”). Ignorabant enim quid esset. Quibus ait Moyses: “Iste est panis, quem dedit Dominus vobis ad vescendum. (Liber Exodus 16, 15)

  • et stringatur pectorale anulis suis cum anulis ephod vitta hyacinthina, ut maneat supra balteum ephod, et a se invicem pectorale et ephod nequeant separari. (Liber Exodus 28, 28)

  • Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit. (Liber Exodus 36, 10)

  • Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur. (Liber Exodus 36, 12)

  • Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur; (Liber Exodus 36, 17)

  • Dixeruntque ad invicem: “Quis hoc fecit?”. Cumque perquirerent auctorem facti, dictum est: “Gedeon filius Ioas fecit haec omnia”. (Liber Iudicum 6, 29)

  • Videntes autem omnes, qui noverant eum heri et nudiustertius, quod esset cum prophetis et prophetaret, dixerunt ad invicem: “Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul inter prophetas?”. (Liber I Samuelis 10, 11)

  • Posuitque cherubim in medio templi interioris; extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem et ala cherub secundi tangebat parietem alterum; alae autem alterae in media parte templi se invicem contingebant. (Liber I Regum 6, 27)


“Leve Deus aos doente; valera’ mais do que qualquer tratamento!” São Padre Pio de Pietrelcina