pronađen 304 Rezultati za: immolavit animam

  • Et te ducet Dominus semper, et satiabit in locis aridis animam tuam et ossa tua firmabit; et eris quasi hortus irriguus et sicut fons aquarum, cuius non deficient aquae. (Liber Isaiae 58, 11)

  • Et dixit Dominus ad me: “Iustificavit animam suam aversatrix Israel comparatione praevaricatricis Iudae. (Liber Ieremiae 3, 11)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et Ierusalem dicens: “Pax erit vobis”; et ecce pervenit gladius usque ad animam”. (Liber Ieremiae 4, 10)

  • Tu autem, vastata, quid facies? Cum vestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris; contempserunt te amatores tui, animam tuam quaerent. (Liber Ieremiae 4, 30)

  • Propterea haec dicit Dominus super viros Anathoth, qui quaerunt animam tuam et dicunt: “Non prophetabis in nomine Domini et non morieris in manibus nostris”. (Liber Ieremiae 11, 21)

  • Infirmata est, quae peperit septem, exhalavit animam suam; occidit ei sol, cum adhuc esset dies, confusa est et erubuit, et residuos eorum in gladium dabo in conspectu inimicorum eorum”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 15, 9)

  • Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum. (Liber Ieremiae 20, 13)

  • Et post haec, ait Dominus, dabo Sedeciam regem Iudae et servos eius et populum eius, qui derelicti sunt in civitate hac a peste et gladio et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis et in manu inimicorum eorum et in manu quaerentium animam eorum; et percutiet eos in ore gladii et non flectetur neque parcet nec miserebitur. (Liber Ieremiae 21, 7)

  • et dabo te in manu quaerentium animam tuam et in manu, quorum tu formidas faciem, in manu Nabuchodonosor, regis Babylonis, et in manu Chaldaeorum; (Liber Ieremiae 22, 25)

  • et in terram, ad quam ipsi levant animam suam, ut revertantur, illuc non revertentur”. (Liber Ieremiae 22, 27)

  • Et inebriabo animam sacerdotum pinguedine, et populus meus bonis meis adimplebitur”, ait Dominus. (Liber Ieremiae 31, 14)

  • Quia inebriavi animam lassam et omnem animam esurientem saturavi”. (Liber Ieremiae 31, 25)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina