pronađen 474 Rezultati za: illa

  • Et ait David ad Abiathar: “Sciebam in die illa quod, cum ibi esset Doeg Idumaeus, procul dubio annuntiaret Saul; ego sum reus omnium animarum domus patris tui. (Liber I Samuelis 22, 22)

  • Nomen autem viri illius erat Nabal et nomen uxoris eius Abigail. Eratque mulier illa prudentissima et speciosa; porro vir eius durus et moribus malis; erat autem de genere Chaleb. (Liber I Samuelis 25, 3)

  • Cum ergo ascendisset asinum et descenderet in tegmine montis, David et viri eius descendebant in occursum eius; quibus et illa occurrit. (Liber I Samuelis 25, 20)

  • Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg; propter quam causam facta est Siceleg regum Iudae usque in diem hanc. (Liber I Samuelis 27, 6)

  • Statimque Saul cecidit porrectus in terram; extimuerat enim verba Samuel, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa et tota nocte illa. (Liber I Samuelis 28, 20)

  • Mulier autem illa habebat vitulum pascualem in domo; et festinavit et occidit eum, tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma. (Liber I Samuelis 28, 24)

  • Et factum est hoc ex die illa et deinceps constitutum ut praeceptum et quasi lex in Israel usque ad diem hanc. (Liber I Samuelis 30, 25)

  • Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius in die illa pariter. (Liber I Samuelis 31, 6)

  • Et ortum est bellum durum valde in die illa, fugatusque est Abner et viri Israel a pueris David. (Liber II Samuelis 2, 17)

  • Abner autem et viri eius abierunt per Arabam tota nocte illa et transierunt Iordanem et, lustrato toto saltu Bethron, venerunt Mahanaim. (Liber II Samuelis 2, 29)

  • Et cognovit omne vulgus et universus Israel in die illa quoniam non actum fuisset a rege, ut occideretur Abner filius Ner. (Liber II Samuelis 3, 37)

  • Dixerat enim David in die illa: “Omnis, qui percutiet Iebusaeum, attingat per cuniculum fontis claudos et caecos exosos animae David”. Idcirco dicitur in proverbio: “Caecus et claudus non intrabunt in domum”. (Liber II Samuelis 5, 8)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina