pronađen 2248 Rezultati za: habitant in domo Domini

  • gratia vobis et pax multiplicetur in cognitione Dei et Iesu Domini nostri. (Epistula II Petri 1, 2)

  • Haec enim vobis, cum adsint et abundent, non vacuos nec sine fructu vos constituunt in Domini nostri Iesu Christi cognitionem; (Epistula II Petri 1, 8)

  • sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu Christi. (Epistula II Petri 1, 11)

  • Non enim captiosas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et adventum, sed speculatores facti illius magnitudinis. (Epistula II Petri 1, 16)

  • Si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus. (Epistula II Petri 2, 20)

  • ut memores sitis eorum, quae praedicta sunt verborum a sanctis prophetis, et ab apostolis traditi vobis praecepti Domini et Salvatoris; (Epistula II Petri 3, 2)

  • Adveniet autem dies Domini ut fur, in qua caeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, et terra et opera, quae in ea invenientur. (Epistula II Petri 3, 10)

  • et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitramini, sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, (Epistula II Petri 3, 15)

  • crescite vero in gratia et in cognitione Domini nostri et Salvatoris Iesu Christi. Ipsi gloria et nunc et in diem aeternitatis. Amen. (Epistula II Petri 3, 18)

  • Vos autem, carissimi, memores estote verborum, quae praedicta sunt ab apostolis Domini nostri Iesu Christi, (Epistula Iudae 1, 17)

  • ipsos vos in dilectione Dei servate, exspectantes misericordiam Domini nostri Iesu Christi in vitam aeternam. (Epistula Iudae 1, 21)

  • Et clamaverunt voce magna dicentes: “Usquequo, Domine, sanctus et verus, non iudicas et vindicas sanguinem nostrum de his, qui habitant in terra?”. (Apocalypsis Ioannis 6, 10)


“Feliz a alma que atinge o nível de perfeição que Deus deseja!” São Padre Pio de Pietrelcina