pronađen 412 Rezultati za: fructus Spiritus

  • Et abiit inde in Naioth in Rama; et factus est etiam super eum spiritus Dei, et ambulabat ingrediens et vaticinans, usquedum veniret in Naioth in Rama. (Liber I Samuelis 19, 23)

  • sed et dederunt ei fragmen massae caricarum et duas ligaturas uvae passae. Quae cum comedisset, reversus est spiritus eius; non enim comederat panem neque biberat aquam tribus diebus et tribus noctibus. (Liber I Samuelis 30, 12)

  • Cessavitque spiritus regis adversari Absalom, eo quod consolatus esset super Amnon interitu. (Liber II Samuelis 13, 39)

  • Et dixit rex Sibae: “Quid sibi volunt haec?”. Responditque Siba: “Asini domesticis regis ad sedendum; et panes et fructus aestivi ad vescendum pueris tuis; vinum autem, ut bibat, si quis defecerit in deserto”. (Liber II Samuelis 16, 2)

  • Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris eius. (Liber II Samuelis 22, 16)

  • Spiritus Domini locutus est per me, et sermo eius super linguam meam. (Liber II Samuelis 23, 2)

  • Cumque recessero a te, spiritus Domini asportabit te in locum, quem ego ignoro; et ingressus nuntiabo Achab, et non inveniet te et interficiet me. Servus autem tuus timet Dominum ab infantia sua. (Liber I Regum 18, 12)

  • Egressus est autem spiritus et stetit coram Domino et ait: “Ego decipiam illum”. Cui locutus est Dominus: “In quo?”. (Liber I Regum 22, 21)

  • Et ille ait: “Egrediar et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius”. Et dixit Dominus: “Decipies et praevalebis; egredere et fac ita”. (Liber I Regum 22, 22)

  • Accessit autem Sedecias filius Chanaana et percussit Michaeam in maxillam et dixit: “Quomodo transivit spiritus Domini a me, ut loqueretur tibi?”. (Liber I Regum 22, 24)

  • Cumque transissent, Elias dixit ad Eliseum: “Postula, quod vis, ut faciam tibi, antequam tollar a te”. Dixitque Eliseus: “Obsecro, ut fiant duae partes spiritus tui in me”. (Liber II Regum 2, 9)

  • Videntes autem filii prophetarum, qui erant in Iericho de contra, dixerunt: “Requievit spiritus Eliae super Eliseum”. Et venientes in occursum eius adoraverunt eum proni in terram (Liber II Regum 2, 15)


“Na igreja se fala somente com Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina