pronađen 2217 Rezultati za: filius Iosaphat et Genealogy Josaphat: Index filii Iosaphat: Index filii Iosaphat
quoniam hanc Deus adimplevit filiis eorum, nobis resuscitans Iesum, sicut et in Psalmo secundo scriptum est: “Filius meus es tu; ego hodie genui te”. (Actus Apostolorum 13, 33)
Pervenit autem in Derben et Lystram. Et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus, filius mulieris Iudaeae fidelis, patre autem Graeco; (Actus Apostolorum 16, 1)
Erant autem cuiusdam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii, qui hoc faciebant. (Actus Apostolorum 19, 14)
Sciens autem Paulus quia una pars esset sadducaeorum, et altera pharisaeorum, exclamabat in concilio: “Viri fratres, ego pharisaeus sum, filius pharisaeorum; de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor”. (Actus Apostolorum 23, 6)
Quod cum audisset filius sororis Pauli insidias, venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo. (Actus Apostolorum 23, 16)
qui constitutus est Filius Dei in virtute secundum Spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum, Iesu Christo Domino nostro, (Epistula ad Romanos 1, 4)
testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in evangelio Filii eius, quomodo sine intermissione memoriam vestri faciam (Epistula ad Romanos 1, 9)
Si enim, cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii eius, multo magis reconciliati salvi erimus in vita ipsius; (Epistula ad Romanos 5, 10)
Quicumque enim Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt. (Epistula ad Romanos 8, 14)
Ipse Spiritus testimonium reddit una cum spiritu nostro, quod sumus filii Dei. (Epistula ad Romanos 8, 16)
Si autem filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi, si tamen compatimur, ut et conglorificemur. (Epistula ad Romanos 8, 17)
Nam, quos praescivit, et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus; (Epistula ad Romanos 8, 29)