pronađen 1445 Rezultati za: filii Salomonis
“Sume ab his, qui de captivitate sunt, ab Holdai et a Thobia et ab Iedaia, et venies tu in die illa et intrabis domum Iosiae filii Sophoniae, qui venerunt de Babylone. (Prophetia Zachariae 6, 10)
Et sumes argentum et aurum et facies coronam et pones in capite Iesua filii Iosedec, sacerdotis magni, (Prophetia Zachariae 6, 11)
Et erunt quasi fortes Ephraim, et laetabitur cor eorum quasi a vino, et filii eorum videbunt et laetabuntur, et exsultabit cor eorum in Domino. (Prophetia Zachariae 10, 7)
Ego enim Dominus et non mutatus sum; sed vos, filii lacob, nondum ad finem pervenistis. (Prophetia Malachiae 3, 6)
Liber generationis Iesu Christi filii David filii Abraham. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 1)
Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 9)
ut sitis filii Patris vestri, qui in caelis est, quia solem suum oriri facit super malos et bonos et pluit super iustos et iniustos. (Evangelium secundum Matthaeum 5, 45)
filii autem regni eicientur in tenebras exteriores: ibi erit fletus et stridor dentium”. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 12)
Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium; et insurgent filii in parentes et morte eos afficient. (Evangelium secundum Matthaeum 10, 21)
Et si ego in Beelzebul eicio daemones, filii vestri in quo eiciunt? Ideo ipsi iudices erunt vestri. (Evangelium secundum Matthaeum 12, 27)
Regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam, quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis; et ecce plus quam Salomon hic! (Evangelium secundum Matthaeum 12, 42)
ager autem est mundus; bonum vero semen, hi sunt filii regni; zizania autem filii sunt Mali; (Evangelium secundum Matthaeum 13, 38)