pronađen 161 Rezultati za: faciet
In prosperitate uberes urbes ingredietur et faciet, quae non fecerunt patres eius et patres patrum eius: rapinas et praedam et divitias eorum dissipabit et contra oppida cogitationes inibit, et hoc usque ad tempus. (Prophetia Danielis 11, 24)
Et revertetur in terram suam cum opibus multis, et cor eius adversum testamentum sanctum; et faciet et revertetur in terram suam. (Prophetia Danielis 11, 28)
Et venient super eum trieres, Romani; et percutietur et revertetur et indignabitur contra testamentum sanctum et faciet reverteturque et cogitabit adversum eos, qui dereliquerunt testamentum sanctum. (Prophetia Danielis 11, 30)
Et impios in testamentum errare faciet fraudulenter; populus autem scientium Deum suum obtinebit et faciet. (Prophetia Danielis 11, 32)
Et faciet iuxta voluntatem suam rex et elevabitur et magnificabitur adversus omnem deum et adversus Deum deorum loquetur magnifica et prosperabitur, donec compleatur iracundia; perpetrata quippe est definitio. (Prophetia Danielis 11, 36)
et faciet adversus oppida munita cum deo alieno; qui cognoverit eum, multiplicabit gloriam eius et dabit eis potestatem in multis et terram dividet pretio. (Prophetia Danielis 11, 39)
Quia ventum seminabunt et turbinem metent; cum culmus non sit in eo, germen non faciet farinam: quod et si fecerit, alieni comedent eam. (Prophetia Osee 8, 7)
Profecto nunc dicent: “Non est rex nobis; non enim timemus Dominum, et rex quid faciet nobis?”. (Prophetia Osee 10, 3)
Sic faciet vobis Bethel propter maximam nequitiam vestram. Mane interibit rex Israel. (Prophetia Osee 10, 15)
Nihil enim faciet Dominus Deus, nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas. (Prophetia Amos 3, 7)
ut possideant reliquias Edom et omnes nationes, super quas invocatum est nomen meum, dicit Dominus, qui faciet haec. (Prophetia Amos 9, 12)
et in diluvio transeunte; consummationem faciet adversariorum suorum, et inimicos eius persequentur tenebrae. (Prophetia Nahum 1, 8)