pronađen 5 Rezultati za: exeunt
In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in proelium. (Liber I Maccabaeorum 5, 67)
Omnia flumina pergunt ad mare, et mare non redundat; ad locum, unde exeunt, flumina illuc revertuntur in cursu suo. (Liber Ecclesiastes 1, 7)
Quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 18)
De corde enim exeunt cogitationes malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae. (Evangelium secundum Matthaeum 15, 19)
Et factus est pavor in omnibus; et colloquebantur ad invicem dicentes: “Quod est hoc verbum, quia in potestate et virtute imperat immundis spiritibus, et exeunt?”. (Evangelium secundum Lucam 4, 36)