pronađen 268 Rezultati za: estis
Quod si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes, ergo adulterini et non filii estis! (Epistula ad Hebraeos 12, 8)
nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum? (Epistula Iacobi 2, 4)
qui ignoratis, quae erit in crastinum vita vestra! Vapor enim estis ad modicum parens, deinceps exterminatur; (Epistula Iacobi 4, 14)
Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis. (Epistula Iacobi 5, 5)
scientes quod non corruptibilibus argento vel auro redempti estis de vana vestra conversatione a patribus tradita, (Epistula I Petri 1, 18)
qui per ipsum fideles estis in Deum, qui suscitavit eum a mortuis et dedit ei gloriam, ut fides vestra et spes esset in Deum. (Epistula I Petri 1, 21)
In hoc enim vocati estis, quia et Christus passus est pro vobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia eius: (Epistula I Petri 2, 21)
qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis mortui iustitiae viveremus; cuius livore sanati estis. (Epistula I Petri 2, 24)
Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. (Epistula I Petri 2, 25)
sicut Sara oboediebat Abrahae dominum eum vocans: cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem. (Epistula I Petri 3, 6)
non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate accipiatis. (Epistula I Petri 3, 9)
Salutate invicem in osculo caritatis. Pax vobis omnibus, qui estis in Christo. (Epistula I Petri 5, 14)