pronađen 1214 Rezultati za: erat

  • Erat autem in loco, ubi crucifixus est, hortus, et in horto monumentum novum, in quo nondum quisquam positus erat. (Evangelium secundum Ioannem 19, 41)

  • Ibi ergo propter Parascevem Iudaeorum, quia iuxta erat monumentum, posuerunt Iesum. (Evangelium secundum Ioannem 19, 42)

  • Thomas autem, unus ex Duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis, quando venit Iesus. (Evangelium secundum Ioannem 20, 24)

  • Erant simul Simon Petrus et Thomas, qui dicitur Didymus, et Nathanael, qui erat a Cana Galilaeae, et filii Zebedaei et alii ex discipulis eius duo. (Evangelium secundum Ioannem 21, 2)

  • Dicit ergo discipulus ille, quem diligebat Iesus, Petro: “Dominus est!”. Simon ergo Petrus, cum audisset quia Dominus est, tunicam succinxit se, erat enim nudus, et misit se in mare; (Evangelium secundum Ioannem 21, 7)

  • Et in diebus illis exsurgens Petrus in medio fratrum dixit — erat autem turba hominum simul fere centum viginti C: (Actus Apostolorum 1, 15)

  • quia connumeratus erat in nobis et sortitus est sortem ministerii huius. (Actus Apostolorum 1, 17)

  • quem Deus suscitavit, solutis doloribus mortis, iuxta quod impossibile erat teneri illum ab ea. (Actus Apostolorum 2, 24)

  • et possessiones et substantias vendebant et dividebant illas omnibus, prout cuique opus erat; (Actus Apostolorum 2, 45)

  • Et quidam vir, qui erat claudus ex utero matris suae, baiulabatur; quem ponebant cotidie ad portam templi, quae dicitur Speciosa, ut peteret eleemosynam ab introeuntibus in templum; (Actus Apostolorum 3, 2)

  • cognoscebant autem illum quoniam ipse erat, qui ad eleemosynam sedebat ad Speciosam portam templi, et impleti sunt stupore et exstasi in eo, quod contigerat illi. (Actus Apostolorum 3, 10)

  • et iniecerunt in eos manus et posuerunt in custodiam in crastinum; erat enim iam vespera. (Actus Apostolorum 4, 3)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina