pronađen 2327 Rezultati za: eos

  • Paulus autem cum Athenis eos exspectaret, irritabatur spiritus eius in ipso videns idololatriae deditam civitatem. (Actus Apostolorum 17, 16)

  • Disputabat igitur in synagoga cum Iudaeis et colentibus et in foro per omnes dies ad eos, qui aderant. (Actus Apostolorum 17, 17)

  • Et in veniens quendam Iudaeum nomine Aquilam, Ponticum genere, qui nuper venerat ab Italia, et Priscillam uxorem eius, eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma, accessit ad eos (Actus Apostolorum 18, 2)

  • et, quia eiusdem erat artis, manebat apud eos et operabatur; erant autem scenofactoriae artis. (Actus Apostolorum 18, 3)

  • Contradicentibus autem eis et blasphemantibus, excutiens vestimenta dixit ad eos: “Sanguis vester super caput vestrum! Mundus ego. Ex hoc nunc ad gentes vadam”. (Actus Apostolorum 18, 6)

  • Sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei. (Actus Apostolorum 18, 11)

  • Incipiente autem Paulo aperire os, dixit Gallio ad Iudaeos: “Si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum, o Iudaei, merito vos sustinerem; (Actus Apostolorum 18, 14)

  • Et minavit eos a tribunali. (Actus Apostolorum 18, 16)

  • vehementer enim Iudaeos revincebat publice, ostendens per Scripturas esse Christum Iesum. (Actus Apostolorum 18, 28)

  • dixitque ad eos: “Si Spiritum Sanctum accepistis credentes?”. At illi ad eum: “Sed neque, si Spiritus Sanctus est, audivimus”. (Actus Apostolorum 19, 2)

  • et cum imposuisset illis manus Paulus, venit Spiritus Sanctus super eos, et loquebantur linguis et prophetabant. (Actus Apostolorum 19, 6)

  • Tentaverunt autem quidam et de circumeuntibus Iudaeis exorcistis invocare super eos, qui habebant spiritus malos, nomen Domini Iesu dicentes: “Adiuro vos per Iesum, quem Paulus praedicat”. (Actus Apostolorum 19, 13)


“O Senhor sempre orienta e chama; mas não se quer segui-lo e responder-lhe, pois só se vê os próprios interesses. Às vezes, pelo fato de se ouvir sempre a Sua voz, ninguém mais se apercebe dela; mas o Senhor ilumina e chama. São os homens que se colocam na posição de não conseguir mais escutar.” São Padre Pio de Pietrelcina