pronađen 191 Rezultati za: divitiae sapientia
Redemptio animae viri divitiae suae; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. (Liber Proverbiorum 13, 8)
Inter superbos tantum iurgia sunt, et apud humiles sapientia. (Liber Proverbiorum 13, 10)
Sapientia mulierum aedificat domum suam, insipientia eam manibus destruet. (Liber Proverbiorum 14, 1)
Sapientia callidi est intellegere viam suam, et imprudentia stultorum errans. (Liber Proverbiorum 14, 8)
Corona sapientium divitiae eorum, fatuitas stultorum fatuitas est. (Liber Proverbiorum 14, 24)
In corde prudentis requiescit sapientia, at in medio stultorum agnoscetur? (Liber Proverbiorum 14, 33)
In domo iusti divitiae plurimae, et in fructibus impii conturbatio. (Liber Proverbiorum 15, 6)
In facie prudentis lucet sapientia, oculi stultorum in finibus terrae. (Liber Proverbiorum 17, 24)
Divitiae addunt amicos plurimos; pauper autem ab amico suo separatur. (Liber Proverbiorum 19, 4)
Domus et divitiae hereditas patrum, a Domino autem uxor prudens. (Liber Proverbiorum 19, 14)
Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum. (Liber Proverbiorum 21, 30)
Melius est nomen bonum quam divitiae multae, super argentum et aurum gratia bona. (Liber Proverbiorum 22, 1)