pronađen 127 Rezultati za: dabit
Quia sol et scutum est Dominus Deus, gratiam et gloriam dabit Dominus; non privabit bonis eos, qui ambulant in innocentia. (Liber Psalmorum 84, 12)
Etenim Dominus dabit benignitatem, et terra nostra dabit fructum suum. (Liber Psalmorum 85, 13)
Non dabit in commotionem pedem tuum neque dormitabit, qui custodit te. (Liber Psalmorum 121, 3)
Vanum est vobis ante lucem surgere et sero quiescere, qui manducatis panem laboris, quia dabit dilectis suis somnum. (Liber Psalmorum 127, 2)
Ipse deludet illusores et mansuetis dabit gratiam; (Liber Proverbiorum 3, 34)
Dabit capiti tuo diadema gratiae, et corona inclita proteget te”. (Liber Proverbiorum 4, 9)
Qui annuit oculo, dabit dolorem, et stultus labiis corruet. (Liber Proverbiorum 10, 10)
Intellegentia bona dabit gratiam, in itinere infidelium vorago. (Liber Proverbiorum 13, 15)
Erudi filium tuum, et refrigerabit te et dabit delicias animae tuae. (Liber Proverbiorum 29, 17)
Nam est qui laborat in sapientia et doctrina et sollicitudine, et homini, qui non laboraverit, dabit portionem suam; et hoc ergo vanitas et magnum malum. (Liber Ecclesiastes 2, 21)
Multigena autem impiorum multitudo non erit utilis et spuriis vitulaminibus non dabit radicem in profundum altam nec stabile firmamentum collocabit. (Liber Sapientiae 4, 3)
Timor Domini delectabit cor et dabit laetitiam et gaudium et longitudinem dierum. (Liber Ecclesiasticus 1, 12)