pronađen 5999 Rezultati za: cum
Cumque coepissent homines multiplicari super terram et fi lias procreassent, (Liber Genesis 6, 1)
Hae sunt generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit in generatione sua; cum Deo ambulavit. (Liber Genesis 6, 9)
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam omnis quippe caro corruperat viam suam super terram (Liber Genesis 6, 12)
Ponamque foedus meum tecum; et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6, 18)
Et ex cunctis animantibus universae carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini. (Liber Genesis 6, 19)
Tu autem tolle tecum ex omnibus escis, quae mandi possunt, et comportabis apud te; et erunt tam tibi quam illis in cibum”. (Liber Genesis 6, 21)
Et ingressus est Noe et filii eius, uxor eius et uxores filiorum eius cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7, 7)
Cumque transissent septem dies, aquae diluvii inundaverunt super terram. (Liber Genesis 7, 10)
In articulo diei illius ingressus est Noe et Sem et Cham et Iapheth filii eius, uxor illius et tres uxores filiorum eius cum eis in arcam. (Liber Genesis 7, 13)
Et delevit omnem substantiam, quae erat super terram, ab homine usque ad pecus, usque ad reptile et usque ad volucres caeli; et deleta sunt de terra. Remansit autem solus Noe et qui cum eo erant in arca. (Liber Genesis 7, 23)
Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae. (Liber Genesis 8, 1)
At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium. (Liber Genesis 8, 5)