pronađen 329 Rezultati za: coniuratio Saul
Reliqua autem gestorum Sellum et coniuratio eius, per quam tetendit insidias, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Israel? (Liber II Regum 15, 15)
Sed et Semla mortuus est; et regnavit pro eo Saul de Rohoboth, quae iuxta amnem sita est. (Liber I Paralipomenon 1, 48)
Mortuo quoque Saul, regnavit pro eo Baalhanan filius Achobor. (Liber I Paralipomenon 1, 49)
Filii Simeon: Namuel et Iamin, Iarib, Zara, Saul; (Liber I Paralipomenon 4, 24)
In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad. (Liber I Paralipomenon 5, 10)
Thahath filius eius, Uriel filius eius, Ozias filius eius, Saul filius eius. (Liber I Paralipomenon 6, 9)
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal. (Liber I Paralipomenon 8, 33)
Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Et Saul genuit Ionathan et Melchisua et Abinadab et Isbaal. (Liber I Paralipomenon 9, 39)
cumque appropinquassent Philisthaei persequentes Saul et filios eius, percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisua filios Saul. (Liber I Paralipomenon 10, 2)
Et aggravatum est proelium contra Saul, inveneruntque eum sagittarii et vulneraverunt iaculis; (Liber I Paralipomenon 10, 3)
et dixit Saul ad armigerum suum: “Evagina gladium tuum et interfice me, ne forte veniant incircumcisi isti et illudant mihi”. Noluit autem armiger eius hoc facere timore perterritus. Arripuit igitur Saul ensem et irruit in eum; (Liber I Paralipomenon 10, 4)
quod cum vidisset armiger eius, videlicet mortuum esse Saul, irruit etiam ipse in gladium suum et mortuus est. (Liber I Paralipomenon 10, 5)