pronađen 33 Rezultati za: colles

  • Subvertite omnia loca, in quibus coluerunt gentes, quas possessuri estis, deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum. (Liber Deuteronomii 12, 2)

  • Filii autem Israel, ut viderunt multitudinem eorum, turbati sunt valde et dixerunt unusquisque ad proximum suum: “Nunc lingent isti faciem totius terrae, nec montes alti neque valles neque colles sustinebunt pondus eorum”. (Liber Iudith 7, 4)

  • Venit Assur a montibus, a borra, venit in milibus virtutum suarum, quorum multitudo obturavit torrentes, et equitatus ipsorum texit colles. (Liber Iudith 16, 3)

  • Numquid primus homo tu natus es et ante colles formatus? (Liber Iob 15, 7)

  • Stillabunt pascua deserti, et exsultatione colles accingentur. (Liber Psalmorum 65, 13)

  • Afferant montes pacem populo, et colles iustitiam. (Liber Psalmorum 72, 3)

  • montes saltaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. - (Liber Psalmorum 114, 4)

  • Montes, quod saltastis sicut arietes, et colles, sicut agni ovium? (Liber Psalmorum 114, 6)

  • montes et omnes colles, ligna fructifera et omnes cedri, (Liber Psalmorum 148, 9)

  • priusquam montes demergerentur, ante colles ego parturiebar. (Liber Proverbiorum 8, 25)

  • Vox dilecti mei! Ecce iste venit saliens in montibus, transiliens colles. (Canticum Canticorum 2, 8)

  • montes simul et colles et fundamenta terrae, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur. (Liber Ecclesiasticus 16, 19)


“Não sejamos mesquinhos com Deus que tanto nos enriquece.” São Padre Pio de Pietrelcina