pronađen 31 Rezultati za: circumdederunt
Et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum, in qua manebam, volentes me occidere et uxorem meam incredibili libidinis furore vexantes; denique mortua est. (Liber Iudicum 20, 5)
Quia circumdederunt me fluctus mortis, torrentes Belial terruerunt me; (Liber II Samuelis 22, 5)
Factum est autem, cum audisset verbum istud, bibebat ipse et reges in umbraculis et ait servis suis: “Circumdate civitatem!”. Et circumdederunt eam. (Liber I Regum 20, 12)
Et civitates destruxerunt et omnem agrum optimum mittentes singuli lapides repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt et omnia ligna fructifera succiderunt, ita ut muri tantum Cirhareseth remanerent; et circumdederunt civitatem fundibularii et aggressi sunt. (Liber II Regum 3, 25)
Misit ergo illuc equos et currus et robur exercitus; qui cum venissent nocte, circumdederunt civitatem. (Liber II Regum 6, 14)
Factum est autem anno nono regni eius, mense decimo, decima die mensis venit Nabuchodonosor rex Babylonis ipse et omnis exercitus eius in Ierusalem; et circumdederunt eam et exstruxerunt in circuitu eius munitiones. (Liber II Regum 25, 1)
Itaque, cum vidissent principes curruum Iosaphat, dixerunt: “Rex Israel est iste!”. Et circumdederunt eum dimicantes. At ille clamavit ad Dominum, et auxiliatus est ei atque avertit eos Deus ab illo. (Liber II Paralipomenon 18, 31)
Et praeoccupaverunt omnes vertices montium excelsorum et muris circumdederunt vicos, qui in eis sunt, et reposuerunt epimenia in praeparationem pugnae, quoniam nuper erant campi eorum demessi. (Liber Iudith 4, 5)
Et factus est concursus in omnibus castris; innotuit enim in tabernaculis adventus eius. Et venerunt et circumdederunt eam stantem extra tabernaculum Holofernis, quoadusque nuntiaverunt ei de ea. (Liber Iudith 10, 18)
a facie impiorum, qui me afflixerunt. Inimici mei in furore circumdederunt me, (Liber Psalmorum 17, 9)
Incedentes nunc circumdederunt me, oculos suos statuerunt prosternere in terram. (Liber Psalmorum 17, 11)
Circumdederunt me fluctus mortis, et torrentes Belial conturbaverunt me; (Liber Psalmorum 18, 5)