pronađen 157 Rezultati za: canistro aqua
En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus”. Fecit Moyses ita coram senioribus Israel. (Liber Exodus 17, 6)
et posita in canistro offeres, vitulum quoque et duos arietes. (Liber Exodus 29, 3)
Aaron ac filios eius applicabis ad ostium tabernaculi conventus. Cumque laveris patrem cum filiis suis aqua, (Liber Exodus 29, 4)
tortamque panis unam, crustulam unam conspersam oleo, laganum unum de canistro azymorum, quod positum est in conspectu Domini; (Liber Exodus 29, 23)
Et vescetur Aaron et filii eius carnibus arietis et panibus, qui sunt in canistro, in vestibulo tabernaculi conventus. (Liber Exodus 29, 32)
“Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua, (Liber Exodus 30, 18)
Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino. (Liber Exodus 30, 20)
et labrum inter altare et tabernaculum conventus et implebis illud aqua. (Liber Exodus 40, 7)
Applicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi conventus; et lotos aqua (Liber Exodus 40, 12)
Labrum quoque statuit inter tabernaculum conventus et altare implens illud aqua; (Liber Exodus 40, 30)
Intestina autem et crura offerens lavabit aqua adolebitque ea sacerdos super altare in holocaustum, incensum suavissimi odoris Domino. (Liber Leviticus 1, 9)
Intestina vero et crura lavabit offerens aqua, et oblata omnia adolebit sacerdos super altare: holocaustum est et incensum odoris suavissimi Domino. (Liber Leviticus 1, 13)