pronađen 1198 Rezultati za: caelum et terram

  • et cauda eius trahit tertiam partem stellarum caeli et misit eas in terram. Et draco stetit ante mulierem, quae erat paritura, ut, cum peperisset, filium eius devoraret. (Apocalypsis Ioannis 12, 4)

  • Et proiectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur Diabolus et Satanas, qui seducit universum orbem; proiectus est in terram, et angeli eius cum illo proiecti sunt. (Apocalypsis Ioannis 12, 9)

  • Et postquam vidit draco quod proiectus est in terram, persecutus est mulierem, quae peperit masculum. (Apocalypsis Ioannis 12, 13)

  • Et adorabunt eum omnes, qui inhabitant terram, cuiuscumque non est scriptum nomen in libro vitae Agni, qui occisus est, ab origine mundi. (Apocalypsis Ioannis 13, 8)

  • Et potestatem prioris bestiae omnem facit in conspectu eius. Et facit terram et inhabitantes in ea adorare bestiam primam, cuius curata est plaga mortis. (Apocalypsis Ioannis 13, 12)

  • Et facit signa magna, ut etiam ignem faciat de caelo descendere in terram in conspectu hominum. (Apocalypsis Ioannis 13, 13)

  • Et seducit habitantes terram propter signa, quae data sunt illi facere in conspectu bestiae, dicens habitantibus in terra, ut faciant imaginem bestiae, quae habet plagam gladii et vixit. (Apocalypsis Ioannis 13, 14)

  • Et vidi alterum angelum volantem per medium caelum, habentem evangelium aeternum, ut evangelizaret super sedentes in terra et super omnem gentem et tribum et linguam et populum; (Apocalypsis Ioannis 14, 6)

  • dicens magna voce: “Timete Deum et date illi gloriam, quia venit hora iudicii eius; et adorate eum, qui fecit caelum et terram et mare et fontes aquarum”. (Apocalypsis Ioannis 14, 7)

  • Et misit, qui sedebat supra nubem, falcem suam in terram, et messa est terra. (Apocalypsis Ioannis 14, 16)

  • Et misit angelus falcem suam in terram et vindemiavit vineam terrae et misit in lacum irae Dei magnum. (Apocalypsis Ioannis 14, 19)

  • Et audivi vocem magnam de templo dicentem septem an gelis: “Ite et effundite septem phialas irae Dei in terram”. (Apocalypsis Ioannis 16, 1)


“No juízo final daremos contas a Deus até de uma palavra inútil que tenhamos dito.” São Padre Pio de Pietrelcina