pronađen 495 Rezultati za: bene esse
Cum ergo audiret Ahias sonitum pedum eius introeuntis per ostium, ait: “Ingredere, uxor Ieroboam. Quare aliam te esse simulas? Ego autem missus sum ad te durus nuntius. (Liber I Regum 14, 6)
Dixit ergo ad eum Iezabel uxor eius: “Grandis auctoritatis es et bene regis regnum Israel! Surge et comede panem et aequo esto animo; ego dabo tibi vineam Naboth Iezrahelitae”. (Liber I Regum 21, 7)
Quod cum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum dicens: “Quare scidisti vestimenta tua? Veniat ad me et sciat esse prophetam in Israel”. (Liber II Regum 5, 8)
Cumque ingressi fuissent in Samaria, dixit Eliseus: “Domine, aperi oculos istorum, ut videant”. Aperuitque Dominus oculos eorum, et viderunt esse se in medio Samariae. (Liber II Regum 6, 20)
Respondens dux, super cuius manum rex incumbebat, homini Dei ait: “Si Dominus fecerit etiam cataractas in caelo, numquid poterit esse, quod loqueris?”. Qui ait: “Videbis oculis tuis et inde non comedes”. (Liber II Regum 7, 2)
Quattuor ergo viri erant leprosi iuxta introitum portae; qui dixerunt ad invicem: “Quid hic esse volumus, donec moriamur? (Liber II Regum 7, 3)
Venit Iehu Iezrahel. Porro Iezabel, introitu eius audito, depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram 31 ingredientem Iehu per portam et ait: “Numquid pax esse potest Zamri, qui interfecit dominum suum?”. (Liber II Regum 9, 30)
Cumque viderent multam pecuniam esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis et pontifex, colligebantque et numerabant pecuniam, quae inveniebatur in domo Domini, (Liber II Regum 12, 11)
Forsitan putas verbum labiorum esse consilium et fortitudinem ad proelium? In quo confidis, ut audeas rebellare contra me? (Liber II Regum 18, 20)
Iuravitque eis Godolias et sociis eorum dicens: “Nolite timere a servis Chaldaeorum; manete in terra et servite regi Babylonis, et bene erit vobis”. (Liber II Regum 25, 24)
Chus autem genuit Nemrod; iste coepit esse potens in terra. (Liber I Paralipomenon 1, 10)
Adad autem mortuo, duces pro regibus in Edom esse coeperunt: dux Thamna, dux Alva, dux Ietheth, (Liber I Paralipomenon 1, 51)